Rozmiar: 15909 bajtów

IN NOMINE DOMINI AMEN. Facta mortalium quamvis sollempnia ac laude digna, si non scripto durabili testimonioque probabili fulciuntur, cito memorie hominum per decursum temporis elabuntur. Nos igitur Bolko dei gracia dux Slesie vestigia predecessorum nostrorum per pietatis opera recto tramite sequi cupientes simulque ad cultum divini servicii nostris eciam temporibus in ecclesia propagandum hiis litteris ad noticiam tam posterorum quam modernorum pervenire volumus, quod ad honorem principaliter omnipotentis dei sueque gloriose matris beatissime virginis Marie in remedium animarum nostre ac dilecte coniugis nostre domine Beatricis, sed et progenitorum nostrorum cenobium religiosorum virorum in loco, qui Grisowe wlgariter dicitur, de novo instaurantes eidem loco florem immo fructum honoris et honestatis, discipline et religiositatis decrevimus inserere ordinem inquam Cysterciensem, quem certe ob eximie puritatis seu caritatis custodiam morumque ac virtutum, quibus prefulget, insignia speciali semper coluimus et colimus affectu, eiusdem nostre plantacionis filiacionem domui fratrum de Heinrichowe attribuentes, eo quod ipsius domus venerande persone ex preclara utique et graciosa dicti ordinis propagacione ortum noscantur ducere generosum. Ut autem prefata nostra fundacio ad comparandum meritum, quo in eternitate vivatur, in sui ordinis robore stabilis iugiter et inconwlsa permaneat, hereditates ac possessiones, quibus ipsum dei habitaculum religionis sancte ibidem primordium in presenti dotavimus, hic suis nominibus expressas ad maiorem evidenciam dignum duximus declarare. Predictis itaque fratribus et suo claustro, quod mutato nomine Graciam sancte Marie nuncupari maluimus, subscripta bona cum omnibus suis utilitatibus et proventibus deservire debebunt: Scilicet ipse locus Grisowe in suo circuitu ducentos magnos mansos continens, hiis tribus villis sibi adiunctis, id est Gurtilerisdorf solvente terciam dimidiam marcam argenti, Heinrichisdorf, Hermannisdorf: item nova civitas Lubauia dicta cum suo circuitu omne ius plene habitura, quo cetere civitates in terra nostra utuntur, istis villis ei adiacentibus connumeratis, videlicet Blaseisdorf et Kazbach eidem contigua, que ambe sex marcas argenti censualiter solvunt in instanti: item Kunigishain, Stubin, Diterichisbach, Lindinowe, Grunowe, item Blaseisdorf circa Ianisbach, que una cum ipsa civitate Lubauia quinque marcas solvent argenti; item Sorotindorf, que alio nomine Phafindorf vocatur; item villa Cydir solvens quinque marcas argenti, allodiis tamen ex parte civitatis Landishute sibi appositis e vicino. Que omnia et singula aquis, silvis, pratis, molendinis circumferencialiter per suos limites ex omni parte inclusis prehabito claustro in perpetuam possessionem damus, conferimus ac liberaliter elargimur omnino libera et absoluta ab omnibus videlicet angariis et perangariis, a solucionibus, exactionibus, vecturis, extorsionibus ceterisque omnibus serviciis seu gravaminibus, quibuscumque nominibus censeantur, sive illa ius Polonicale seu Theutonicale contingere decernantur. Villas nichilominus memoratas, que iam ibidem circumquaque sunt locate et que deinceps ab eisdem fratribus de novo locabuntur, ad ipsam civitatem Lubauiam volumus omnes cum omni iure ex integro pertinere, iudicium omne in causis tam maioribus quam minoribus hiis premissis de nostra speciali addentes gracia iudicio sanguinis eis concesso ob hoc et nominetenus hic expresso. Sepedicti ergo fratres universas causas per suos iudices in omnibus suis bonis et locis prenotatis, secundum quod tunc magis sibi competere videbitur, libere ex nunc iudicabunt nostris iudicibus, procuratoribus et officialibus in nullo ex hoc nostram inpedire valentibus seu audentibus voluntatem. Veruntamen de novis villis sive de bonis ibidem noviter locatis, in quibus singulis certus nondum census descriptus est, hoc fieri decrevimus, quod fratres ipsius nostri cenobii decem marcas argenti percipient annuatim ibidem, item in Wirkanisdorf septimum dimidium fertonem argenti, item de monte lapidum circa Vriburk tredecim marcas argenti, quem videlicet montem fratres prefati una cum officialibus nostris singulis annis pro tanta summa vel maiori, si poterunt, exponent nostro libero de consensu. Conferimus eciam prelibato claustro villas Richinowe et Qualisdorf et in eis quinquaginta malderatas et unam triplicis annone, scilicet tritici, siliginis et avene, et ibidem in censu decem et septem marcas argenti ac unum fertonem; item circa Strigun Villam Gotskalci et in ea decem et septem marcas argenti preter unum fertonem; item Ysirsdorf circa Moyes cum omnimodo fructu; item Bertoldisdorf cum silva sibi adiacente et ibidem in tritico duodecim malderatas ac duas mensuras, in siligine tantum et in avena tantum. in censu autem decem marcas argenti et dimidium fertonem; item circa Richinbach Ernisdorf et Nouam Villam et ibidem de mansis viginti quinque marcas argenti preter tercium dimidium fertonem, de remanenciis vero agrorum undecimum dimidium fertonem: item ibidem tres malderatas triplicis annone, scilicet tritici, siliginis et avene, ac tres mensuras. que omnia tam in annonis quam in argento currentis ac usualis monete fratres prenominati monasterii ex nostra sunt provisione singulis annis percepturi, ipsas eciam omnes villas ante suis nominibus expressas preter Wirkanisdorf perpetualiter possessuri. Item in villa Soboth conferimus eidem claustro quartam dimidiam malderatam tritici et tantum avene, in Parua Wira tres malderatas tritici preter duas mensuras et tantum avene, in Magna Wira duas malderatas tritici et tres mensuras tantumque avene, in Sifridowe duas malderatas tritici et tres mensuras ac tantum avene, in Caldinburne tres malderatas tritici et quatuor mensuras ac tantum avene, in Bela duas malderatas tritici et tres mensuras ac tantum avene; item in pretitulata Bertoldi Villa sex malderatas ordei, in abbacia circa Gork de scultetis ad hoc specificatis triginta sex malderatas ordei, ibidem in Magna Wira tres malderatas ordei, in Grodis circa Swideniz duas malderatas ordei, in Phafindorf duas malderatas ordei, item ibidem unam malderatam ordei preter duas mensuras, quas videlicet pretaxatas universasque malderatas singuli debitores in singulis villis sibi vicissim succedentes iam dicto claustro certo tempore anni propriis eciam vecturis in suum granarium inevitabiliter anno quolibet presentabunt. Hiis prehabitis adiungimus et ista, quod omnia, que ipsis fratribus in diversis locis assignavimus, ita plene et ex omni corde conferimus, quod, si aliquid non solum in istis villis hic ultimo positis, set eciam in illis, quas ad perpetuitatem eisdem appropriavimus, in argento et annonis processu temporis accreverit, hoc totum cedet fratrum usibus predictorum. Ex nostra eciam donacione habent et habere debent vineta atque humuleta in Lenberk secundum propriam limitum distinctionem illic factam agris et pratis quibusdam annexis ab antiquo prescriptis et aliud quoddam humuletum circa Hain in villa, que dicitur Pomerium, copulantes. Carnium insuper quinque macella, unum in Landishute, unum in Hain, item unum in Iawor et duo in Strigun, per se quadraginta lapides in sepo solvencia ab omni solucione et nos et prefatas civitates aliquo modo contingente fratribus eiusdem nostri claustri omnino reddimus absoluta. Libertates preterea, quibus ipse reverendus Cysterciensis ordo a sue religionis principio gaudebat et gaudet, ab omnibus illesas semper esse volumus et intactas, ita ut diverse artes in omnibus et singulis officinis eiusdem nostre fundacionis licite omne per ewm exerceantur fratresque universi domino deo servientes ibidem ac servituri plenum ius, secundum quod ubique in suo ordine hactenus fieri consuevit, libere habeant et quiete, ipsa videlicet quelibet sua opera vendendi integraliter seu particulariter tam in ipso claustro quam intra omnes dominii nostri terminos, prout ipsis melius visum fuerit, nullius penitus contrarietate in hoc eis aliquatenus obsistente. Tanta siquidem nostra graciositate ac liberalitate ideo iam dictum claustrum perfecte potiri volumus, quatinus ipsi dilecti nobis fratres ibidem in sui ordinis rigore ac vigore persistentes tanto ad celestia meditanda liberiorem habeant animum, quo a terrenis tumultibus, a negociis et curis segregatum secularibus multorum id ipsum saluti provenire sperantes ad nostri eciam meriti continuum incrementum. Iste autem donaciones, quamvis diverso tempore per nos sint facte, ipsas tandem in unum redactas sigillorum appensione tam illustris principis Heinrici dilecti fratris nostri ducis Slesie et domini Wratislauie quam nostri ipsius roboramus in perpetuam et omnimodam firmitatem. Acta sunt hec in ipso fundacionis nostre claustro scilicet in Gracia sancte Marie virginis, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, presente venerabili patre domino Iohanne sancte sedis Wratislauiensis episcopo, qui duobus diebus ibidem, videlicet in vigilia nativitatis gloriose virginis Marie et ipso die, manum benediccionis ad consecracionem ecclesie et maioris altaris misit, huic eciam nostre descripcioni ac ordinacioni sigillum suum apponens ad maius robur omnium premissorum. Affuerunt et tunc temporis barones nostri scilicet Bernhardus de Strel, Witigo de Kiteliz, Reinsko de Libintal, Vlricus de Lubin, Otto de Zoblus, Petrus et Frisko fratres dicti de Landiscrone, Apezko de Silyz castellanus in Strigun, Reinsko castellanus in Hornsberch sed et plures alii fide digni. Datum ibidem per manus domni Iohannis prothonotarii nostri.


Zamknij okno


Rozmiar: 16572 bajtów